Evangelium Secundum Marcum*

Caput 1: Versus 45

At ille egressus.ID.Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Praecepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quae agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnae est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri.Ita ut jam,etc.HIER.Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.
(* Traductions européennes)